About this blogger:
Father Charles Garnier, the Apostle to the Hurons and the Petuns, has left a memory of exceptional heroism. In the last moments of the agony that ended in his death, he tried with his waning energies to save the soul of another.
Connect on Facebook:
Connect on Twitter:
"Goupil deserves the name of martyr not only because he has been murdered by the enemies of God and His Church while laboring in ardent charity for his neighbor, but most of all because he was killed for being at prayer and notably for making the Sign of the Cross."
— St. Isaac Jogues (after the martyrdom of Saint René Goupil)

ABOUT US  |  HEADER  |  ARCHIVE
Sixteen (16) Christmas Carols … In Latin!
published 20 December 2014 by Corpus Christi Watershed

On a Franciscan website, we found this clever PDF wherein Fr. Valentine Young has set common Christmas songs in Latin. A friend of CCW volunteered to type them out. Please let us know if you find any typos!

538 Latin Carols I. Jolly Old Saint Nicholas

1. Laetus Sanctus Nicholaus
Aurem tende huc.
Ne dicas ulli vivo
Quid dicturus sim.
Vigilia proxima
Nunc care senex,
Me dicas quid mi feras,
Mi dic si potes.

2. Media nocte facta
Somno sopitus,
Per compluvium atrum
Rebus paratis,
Tibialia cuncta
Iam in ordine,
Meum erit minimum
Sine dubio.

II. Up On The House Top

1. In summa domi cervi stant,
Ecce Bonus Nicholaus
et per compluvium cum nugis
Pro pueris et puellis.

Chorus:
Sit, sit, sit, Quis non it?
Sit, sit, sit, quis non it?
In summa domi crepitus
Per compluvium venit Sanctus.

2. Primum tibiale parvulae,
Care Sancte, id comple.
Pupam ridentem et dolentem
Da oculos et habentem.

3. Et tunc tibiale parvulo,
Quam multum iam videto.
Malleus necnon clavus tenax
Sphaera et flagellum minax.

III. O Christmas Tree

1. Ecce arbor huius noctis
Folia numquam mutant
Viridia in aestate,
Et etiam in hieme.

2. Necnon aestatis tempore
Rami lati et virides,
Sed etiam floret nive
Cum terra alba hieme.

3. Narrat nobis de custode
Et angelorum carmine,
De Infante in praesepe
Est legendum mirabile.

IV. What Child Is This?

Qualis puer qui in Mariae
gremio nunc dormit?
Quem angeli nunc salutant
dum pastores vigilant.

Ille est Christus Rex quem
Pastores et Angeli currunt ad
laudandum Filium de Maria.

V. O Come, All Ye Faithful

1. Adeste, fideles, laeti triumphantes
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem Angelorum,

Chorus:
Venite, adoremus; venite, adoremus;
Venite, adoremus Dominum.

2. En grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores approperant.
Nosque ovanti gradu festinemus.

3. Aeterni Parentis Splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus:
Deum Infantem, pannis involutum.

VI. White Christmas

Diem Christi album somnio
Persimilem praeteritis.
Ub(i) arbores nitent
Natique ardent
Nolis trahae niveis.
Diem Christi album somnio
Ut in omni charta scribo
“Dies sint festivi tibi,
Et festa nivalia Christi.’'

VII. Rudolph The Red Nosed Reindeer

Adsunt Ruens et Saltans
Exsultans et Rixans,
Comans, Cupidus,
Tonans, Fulguransque,
Sed quid de illo praeclaro
omnium cervo?
Rudolphus, cervus nasum
rubicundum habebat
Quem si videre possis,
elucere referas.
Ludificare cervi,
deridentes solebant,
Neque sinebant eum
comminus colludere.
Ecce dixit Nicholaus
pridie Festum:
“O Rudolphe, nocte hac,
visne traham ducere?’'
Quam tunc iucundus fuit,
cervis iubilantibus.
“Rudolphe,” tunc dicebant:
“Notus eris posteris.”

VIII. Silent Night

1. Silens nox, sancta nox,
Placida, Iucida.
Virginem et Puerum
Dulcem atque tenerum
//Somno opprime.//

2. Silens nox, sancta nox,
Angeli nitidi
''Alleluia” concinunt.
Nunc pastores metuunt.
//Christus natus est.//

3. Silens nox, sancta nox,
Candida, splendida.
Fili Dei facies
Nobis praebet novas spes;
//Christus natus est.//

IX. O Little Town of Bethlehem

1. O parve vice Bethlehem,
Quam tacitus iaces!
Super somnum stellae tuum
Volvuntur silentes.
Sed noctis in tenebris
Aeterna Lux splendet.
Iam temporum spes omnium
Curae in te manent.

2. Nam Christus ex Maria
Natus, et in caelo
Sunt congressi cum Angeli
Amore cum pio.
O stellae matutinae
Cantate caelitus!
Deo sint laudes insignes
Et pax hominibus.

X. Jingle Bells

1. Nives, glacies, nox pueritia!
Risus decet, nunc decent carmina!
Laetos iuvat nos ire per agros.
traha fert velociter, et cachinemus nos.

Chorus:
//Tinniant, tinniant, tintinnabula.
Ludus est equo trahi in curru aperto.//

2. Me nuper miserum temptavit lunae lux.
Assidebat mihi puella facta dux!
Vecti subito in nivis cumulos.
Caballus est perterritus et tunc eversi nos.

3. Solum scintillat, nive candidum.
Repetatur nunc concentus carminum:
Canities absit morosa omnibus!
Puellulas cum pueris delectat hic cursus.

XI. Hark! The Herald Angels Sing

1. En canentes Angeli,
“Gloria Regi, Infanti;
Pax in terra. et Deus
concors cum mortalibus.”
Laeti, omnes populi
Cum caelestibus iuncti,
Praedicate “Nunc Christus
Est in Bethlehem natus.”

Chorus:
En canentes Angeli,
“Gloria Regi Infanti.’'

2. Adoratus caelitus,
Christus, semper Dominus.
Serius advenit spe
Genitus a Virgine.
Carne tamquam obsitus,
Homo ex Deo factus,
Volens ut par sit honos,
Commoratur inter nos.

XII. Good King Wenceslaus

1. Sanctus Wenceslaus rex
Stephani ad festum.
Agrum vidit nivibus
Gelidis congestum.
Vidit pauperem sibi
Ligna colligentem.
Qui sub luna splendida
Sensit se frigentem.

2. “Affer carnem, vinum fer,
Lignum afferamus,
Ut nos illi pauperi
Cenam praebeamus.”
Rex et puer prodibant
Animo aequali,
Vento flante acriter
Tempore brumali.

XIII. Deck The Halls

Aquafolia ornatis,
Fa la la, etc.
Tempus hoc hilaritatis
Fa la, la, etc.
Vestes claras induamus
Fa, la, la, etc.
Cantilenas nunc promamus.
Fa, la, la, etc.

XIV. Joy To The World

Laetissimus accipiat
Iam mundus Dominum.
Dum omnia in corda nos
//accipimus Illum.//

XV. God Rest You Merry Gentlemen

Salvete, laeti comites,
Nihil vos terreat.
Nam Jesus Christus natus est
Ut omnes redimat,
Et in Satanae semitas
Errantes reducat.
O nuntium gratissimum,
gratissimum.
O nuntium gratissimum.

XVI. We Three Kings Of Orient

Orientis reges tres,
Procul dona portantes
Per campos et montes imus
Post stellam sequentes.

Chorus:
O, Stella potens et mira,
Stella regalis pulchra,
Semper movens ad occasum
Due nos ad claram lucem.

Melchior:
Infans nate Bethlehem,
Portamus hanc coronam,
Rex aeterne, sempiterne,
Domine terrarum!

Casper:
Dis Sabaeum Tibi fero,
Tus dignum magno Deo;
Te laudantes et orantes
Colimus in Caelo.

Balthasar:
Myrrham fero amaram,
Circum te fumat caligo,
te languentem et gementem
condit(um) in tumulo.

Reges:
Clarus surgit, O specta!
Deus, Rex, et Victima.
Alleluia, Alleluia,
Canunt caelum terra.