In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
 Introíbo ad altáre Dei.
 R. Ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
Psalm 42
 Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo et dolóso érue me.
 R. Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulísti, et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
 Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
 R. Et introíbo ad altáre Dei: ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
 Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: quare tristis es, ánima mea, et quare contúrbas me?
 R. Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: salutáre vultus mei, et Deus meus.
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
 R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in saécula sæculórum. Amen.
 Introíbo ad altáre Dei.
 R. Ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
 Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
 R. Qui fecit cælum et terram.
 Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
 R. Misereátur tui omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.
 Amen.
 R. Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi, pater, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, oráre pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
 Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam aetérnam.
 R. Amen.
 Indulgéntiam, absolutionem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
 R. Amen.
 Deus, tu convérsus vivificábis nos.

 R. Et plebs tua lætábitur in te.
 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
 R. Et salutáre tuum da nobis.
 Dómine, exáudi oratiónem meam.
 R. Et clamor meus ad te véniat.
 Dóminus vobíscum.
 R. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Aufer a nobis, quaésumus, Dómine, iniquitátes nostras: ut ad Sancta sanctórum puris mereámur méntibus introíre. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
 Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum, quorum relíquiæ hic sunt, et ómnium Sanctórum: ut indulgére dignéris ómnia peccáta mea. Amen.
 The Priest reads the Introit. Then he says alternately with the servers:
 Kýrie eléison. Kýrie eléison. Kýrie eléison.
 Christe eléison. Christe eléison. Christe eléison.
 Kýrie eléison. Kýrie eléison. Kýrie eléison.
 Glória in excélsis Deo. Et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex coeléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Jesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spíritu in glória Dei Patris. Amen.

 Dóminus vobíscum.
 R. Et cum spíritu tuo.
 The Collect or Collects are next said; then the Epistle, Gradual, Tract or Alleluia, and the Sequence if there be one. The Priest then says:
 Munda cor meum, ac labia mea, omnípotens Deus, qui labia Isaíæ Prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
 Jube, Dómine, benedícere.
 Dóminus sit in corde meo et in lábiis meis: ut digne et competénter annúntiem Evangélium suum. Amen.
 Dóminus vobíscum.
 R. Et cum spíritu tuo.
 + Sequéntia sancti Evangélii secúndum N.
 R. Glória tibi, Dómine.
 After the Gospel:
 R. Laus tibi, Christe.
 Credo in Unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem coeli et terræ, visibílium ómnium et in visibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saécula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de coelis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: [genuflect] ET HOMO FACTUS EST. Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cælum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Fi­lióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et unam sanctam cathólicam et apostolicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri saéculi. Amen.
 Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.
 Orémus.
Having read the Offertory Antiphon, the Priest says:
 Súscipe, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus, hanc immaculátam hósti­am, quam ego indígnus fámulus tuus óffero tibi Deo meo vivo et vero, pro innumerabílibus peccátis, et offensiónibus, et neglegéntiis meis, et pro ómnibus circumstántibus, sed et pro ómnibus fidélibus christiánis vivis atque de­fúnctis: ut mihi, et illis profíciat ad salútem in vitam ætérnam. Amen.
 Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti: da nobis per hujus aquæ et vini mystérium, ejus divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia saécula sæculórum. Amen.
 Offérimus tibi, Dómine, cálicem salutáris, tuam deprecántes cleméntiam: ut in conspéctu divínæ majestátis tuæ, pro nostra et totíus mundi salute, cum odóre suavitátis ascéndat. Amen.
 In spíritu humilitátis et in ánimo contríto suscipiámur a te, Dómine: et sic fiat sacrifícium nostrum in con­spéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.
 Veni, sanctificátor omnípotens ætér­ne Deus: et bénedic hoc sacrifícium, tuo sancto nómini præparátum.

Psalm 25
 Lavábo inter innocéntes manus meas: et circúmdabo altáre tuum, Dómine.

 Ut áudiam vocem laudis, et enárrem univérsa mirabília tua.
 Dómine, diléxi decórem domus tuæ

et locum habitatiónis glóriæ tuæ.

 Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam: et cum viris sánguinum vitam meam.
 In quorum mánibus iniquitátes sunt: déxtera eórum repléta est munéribus.
 Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum: rédime me et miserére mei.

 Pes meus stetit in dirécto: in ecclésiis benedícam te, Dómine.
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
 Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
 Súscipe, sancta Trínitas, hanc oblatiónem, quam tibi offérimus ob memóriam passiónis, resurrectiónis, et ascensiónis Jesu Christi, Dómini nostri: et in honórem beátæ Maríæ semper Vírginis, et beáti Joánnis Baptístæ, et sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et istórum, et ómnium Sanctórum: ut illis profíciat ad honórem, nobis autem ad salútem: et illi pro nobis intercédere dignéntur in coelis, quorum memóriam ágimus in terris. Per eúmdem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
 Oráte, fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
 R. Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis, ad laudem et glóriam nominis sui, ad utilitátem quoque nos­tram, totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
 The Priest says “Amen,” and then the “Secreta.” He then says:
 Per ómnia saécula saeculórum.
 R. Amen.
 Dóminus vobíscum.
 R. Et cum spíritu tuo.
 Sursum corda.
 R. Habémus ad Dóminum.

 Grátias agámus Dómino, Deo nostro.
 R. Dignum et justum est.
 The following Preface is used on all Sundays, except during seasons and on Feasts that have a proper Preface.
 Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: Non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ: Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto, sine differéntia discretiónis sentímus: Ut in confessióne veræ sempiternæque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétus æquálitas: Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim, qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes.

 Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt coeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
CANON OF THE MASS
 Te ígitur, clementíssime Pater, per Jesum Christum Fílium tuum Dóminum nostrum súpplices rogámus ac pétimus uti accépta hábeas, et benedícas, hæc dona, hæc múnera, hæc sancta sacrifícia illibáta: in primis quæ tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica: quam pacificáre, custodíre, adunáre, et régere dignéris toto orbe terrárum, una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N. et ómnibus orthodóxis, atque cathólicæ et apostólicæ fídei cultóribus.
 Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N.; et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógni­ta est, et nota devótio: pro quibus tibi offérimus, vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se, suísque ómnibus, pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suæ; tibíque reddunt vota sua ætérno Deo, vivo et vero.
 Communicántes, et memóriam ve­ne­rántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, genitrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beáti Joseph, ejúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomaéi, Matthaéi, Simónis et Thaddaéi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypri­áni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni et ómnium sanctórum tuórum: quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.
 Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quaésumus Dómine, ut placátus accípias, diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
 Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quaésumus, benedíctam, adscríptam, ratam, rationábilem, accep­tabilémque fácere dignéris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi.
 Qui prídie quam paterétur, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, et elevátis óculis in cœlum, ad te Deum Patrem suum omnipoténtem, tibi

grátias agens, benedíxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes.
HOC EST ENIM CORPUS MEUM.
 Símili modo postquam cœnátum est, accípiens et hunc præclárum Cálicem in sanctas ac venerábiles manus suas, item tibi grátias agens, benedíxit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et bíbite ex eo omnes:
HIC EST ENIM CALIXNGUINIS MEI, NOVI ET ÆTÉRNI TESTAMÉNTI; MYSTÉRIUM FÍDEI: QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM.

 Hæc quotiescúmque fecéritis, in mei memóriam faciétis.
 Unde et mémores, Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejúsdem Christi Fílii tui Dómini nostri, tam beatæ passiónis, necnon et ab ínferis resurrectiónis, sed et in cœlos glori­ó­sæ ascensiónis: offérimus præcláræ ma­je­stá­ti tuæ de tuis donis ac datis, hóstiam puram, hóstiam sanctam, hóstiam immaculátam, Panem sanctum vitæ ætér­næ, et Cálicem salútis perpétuæ.
 Supra quæ propítio ac seréno vultu respícere dignéris: et accépta habére, sícuti accépta habére dignátus es múnera púeri tui justi Abel, et sacrifícium patriárchæ nostri Ábrahæ, et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.
 Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: jube hæc perférri per ma­nus sancti Ángeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu divínæ majestátis tuæ: ut quotquot, ex hac altáris participatióne, sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem sumpsérimus, omni benedictióne cœlésti, et grátia repleámur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.
 Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N. qui nos præcessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis.
 Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus, locum refrigérii, lucis et pacis, ut indúlgeas, deprecámur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.
 Nobis quoque peccatóribus, fámulis tuis, de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam et societátem donáre dignéris, cum tuis sanctis Apóstolis et Martyribus: cum Joánne, Stéphano, Mathía, Bárnaba, Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Ágatha, Lúcia, Agnéte, Cæcília, Anastásia, et ómnibus sanctis tuis; intra quorum nos consórtium, non æstimátor mériti, sed véniæ, quaésumus, largítor admítte. Per Christum Dóminum nostrum. Per quem hæc ómnia, Dómine, semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis, et ­præstas nobis. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus sancti, omnis honor et glória.
 Per ómnia saécula sæculórum.
 R. Amen.
Orémus.
 Præcéptis salutáribus móniti, et divína institutióne formáti, audémus dícere:
 Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra panem nostrum quotidiánum da nobis hódie; et dímitte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem.
 R. Sed líbera nos a malo.
 Amen.
 Líbera nos, quaésumus Dómine, ab ómnibus malis prætéritis, præséntibus, et futúris, et intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei genitríce María, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus sanctis, da propítius pacem in diébus nostris: ut ope misericórdiæ tuæ adjúti, et a peccáto simus semper líberi, et ab omni perturbatióne secúri. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.
 Per ómnia saécula sæculórum.
 R. Amen.
 Pax Dómini sit semper vobíscum.

 R. Et cum spíritu tuo.
 Hæc commíxtio et consecrátio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Jesu Christi, fiat accipiéntibus nobis in vitam ætérnam. Amen.
 Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
 Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
 Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, dona nobis pacem.
 Dómine Jesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: ne respícias peccáta mea, sed fidem Ecclésiæ tuæ: eámque secúndum voluntátem tuam pacificáre et coadunáre dignéris. Qui vivis et regnas Deus, per ómnia saécula sæculórum. Amen.
 Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu

Sancto, per mortem tuam mundum vi­vi­ficásti: líbera me per hoc sacro­sánctum Corpus et Sánguinem tuum, ab ómnibus iniquitátibus meis, et univérsis malis, et fac me tuis semper inhærére mandátis, et a te numquam separári permíttas. Qui cum eódem Deo Patre et Spíritu sancto vivis et regnas Deus in saécula sæculórum. Amen.

 Percéptio Córporis tui, Dómine Jesu Christe, quod ego indígnus súmere præsúmo, non mihi provéniat in judícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia saécula sæculórum. Amen.
 Panem cœléstem accípiam, et nomen Dómini invocábo.
  The Priest then prays thrice:
 Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
 Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ­ætérnam. Amen.
 Quid retríbuam Dómino pro ómnibus, quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini ­invocábo. Laudans invocábo Dóminum, et ab ­inimícis meis salvus ero.

 Sanguis Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ­ætérnam. Amen.
 Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.
 Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic ­verbo, et sanábitur ánima mea.

 Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus; et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.
 Corpus tuum, Dómine, quod sumpsi, et Sanguis quem potávi, adhæreat ­viscéribus meis: et præsta; ut in me non remáneat scélerum mácula, quem pura et sancta refecérunt sacraménta. Qui vivis et regnas in saécula sæculórum. Amen.
 After the Communion Antiphon:
 Dóminus vobíscum.
 R. Et cum spíritu tuo.
 Orémus.
 After the last Postcommunion:
 Dóminus vobíscum.
 R. Et cum spíritu tuo.
 Ite, missa est.
 R. Deo grátias.
 Pláceat tibi, sancta Trínitas, obséquium servitútis meæ: et præsta; ut sacrifícium quod óculis tuæ majestátis ­indígnus óbtuli, tibi sit acceptábile, mihíque, et ómnibus pro quibus illud óbtuli, sit, te miseránte, propitiábile. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus.
 R. Amen.
 Dóminus vobíscum.
 R. Et cum spíritu tuo.
 Inítium sancti Evangélii secúndum Joánnem.
 R. Glória tibi, Dómine.
 In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Ómnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hóminum,

et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt; quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri; his qui credunt in nómine ejus, qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. [genuflect] ET VERBUM CARO FACTUM EST, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
 R. Deo grátias.’