1536 Linda Simms Kyrie

Download Here
Description: 1536 Linda Simms Kyrie http://ccwatershed.org/liturgy/ http://ccwatershed.org/choir/choir/ http://ccwatershed.org/choir/liturgy/ http://ccwatershed.org/projects/ Dóminus dixit ad me: “ Filius meus es tu; ego hódie génui te. 8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ. 9 Reges eos in virga férrea et tamquam vas fíguli confrínges eos ”. 10 Et nunc, reges, intellégite; erudímini, qui iudicátis terram. 11 Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei cum tremóre. 12 Apprehéndite disciplínam, ne quándo irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beáti omnes, qui confídunt in eo. PSALMUS 3 1 PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom. 2 Domine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? Multi insúrgunt advérsum me, 3 multi dicunt ánimæ meæ: “ Non est salus ipsi in Deo ”. 4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, glória mea et exáltans caput meum. 5 Voce mea ad Dóminum clamávi, et exaudívit me de monte sancto suo. 6 Ego obdormívi et soporátus sum, exsurréxi, quia Dóminus suscépit me. 7 Non timébo mília pópuli circumdántis me. Exsúrge, Dómine salvum me fac, Deus meus; 8 quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, dentes peccatórum contrivísti. 9 Dómini est salus, et super pópulum tuum benedíctio tua. PSALMUS 4 1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David. 2 Cum invocárem, exaudívit me Deus iustítiæ meæ. In tribulatióne dilatásti mihi; miserére mei et exáudi oratiónem meam. 3 Filii hóminum, úsquequo gravi corde? Ut quid dilígitis vanitátem et quaéritis mendácium? 4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum; Dóminus exáudiet, cum clamávero ad eum. 5 Irascímini et nolíte peccáre; loquímini in córdibus vestris, in cubílibus vestris et conquiéscite. 6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ et speráte in Dómino. 7 Multi dicunt: “ Quis osténdit nobis bona? ”. Leva in signum super nos lumen vultus tui, Dómine! 8 Maiórem dedísti lætítiam in corde meo, quam cum multiplicántur fruméntum et vinum eórum. 9 In pace in idípsum dórmiam et requiéscam, quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe constituísti me. PSALMUS 5 1 Magistro chori. Ad tibias. PSALMUS. David. 2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; intéllege gémitum meum. 3 Inténde voci clamóris mei, rex meus et Deus meus. 4 Quóniam ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam; mane astábo tibi et exspectábo. 5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; neque habitábit iuxta te malígnus, 6 neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. 7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, perdes omnes, qui loquúntur mendácium; virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus. 8 Ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ introíbo in domum tuam; adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. 9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, dírige in conspéctu meo viam tuam. 10 Quóniam non est in ore eórum véritas, cor eórum fóvea; sepúlcrum patens est guttur eórum, mólliunt linguas suas. 11 Iúdica illos, Deus; décidant a cogitatiónibus suis; secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, quóniam irritavérunt te, Dómine. 12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, in ætérnum exsúltent. Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, qui díligunt nomen tuum; 13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum. PSALMUS 6 1 Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David. 2 Domine, ne in furóre tuo árguas me neque in ira tua corrípias me. 3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea. 4 Et ánima mea turbáta est valde, sed tu, Dómine, úsquequo? 5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; salvum me fac propter misericórdiam tuam. 6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui; in inférno autem quis confitébitur tibi? 7 Laborávi in gémitu meo, lavábam per síngulas noctes lectum meum; lácrimis meis stratum meum rigábam. 8 Turbátus est a mæróre óculus meus, inveterávi inter omnes inimícos meos. 9 Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem, Quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei. 10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, Dóminus oratiónem meam suscépit. 11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; convertántur et erubéscant valde velóciter. PSALMUS 7 1 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam. 2 Domine Deus meus, in te sperávi; salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me et líbera me, 3 ne quándo rápiat ut leo ánimam meam discérpens, dum non est qui salvum fáciat. 4 Do1mine Deus meus, si feci istud, si est iníquitas in mánibus meis, 5 si réddidi retribuénti mihi mala et exspoliávi inimícum meum dimíttens inánem, 6 persequátur inimícus ánimam meam et comprehéndat et concúlcet in terra vitam meam et glóriam meam in púlverem dedúcat. 7 Exsúrge, Dómine, in ira tua et exaltáre contra indignatiónem inimicórum méorum et exsúrge, Deus meus, in iudício, quod mandásti. 8 Et synagóga populórum circúmdabit te, et super hanc in altum regrédere: 9 Dóminus iúdicat pópulos. Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam et secúndum innocéntiam meam, quæ est in me. 10 Consumátur nequítia peccatórum; et iustum confírma: scrutans corda et renes Deus iustus. 11 Adiutórium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde. 12 Deus iudex iustus, fortis, iráscens per síngulos dies. 13 Nonne íterum gládium suum exácuit, arcum suum teténdit et parávit illum? 14 Et parávit sibi vasa mortis, sagíttas suas ardéntes effécit. 15 Ecce partúriit iniustítiam, concépit dolórem et péperit iniquitátem; 16 lacum apéruit et effódit eum et íncidit in fóveam, quam fecit. 17 Convertétur dolor eius in caput eius, et in vérticem ipsíus iníquitas eius descéndet. 18 Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius et psallam nómini Dómini Altíssimi. PSALMUS 8 1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David. 2 Domine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra, quóniam eleváta est magnificéntia tua super cælos. 3 Ex ore infántium et lactántium perfecísti laudem propter inimícos tuos, ut déstruas inimícum et ultórem. 4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, lunam et stellas, quæ tu fundásti, 5 quid est homo, quod memor es eius, aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? 6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum 7 et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. Omnia subiecísti sub pédibus eius: 8 oves et boves univérsas, ínsuper et pécora campi, 9 vólucres cæli et pisces maris, quæcúmque perámbulant sémitas maris. 10 Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! PSALMUS 9 1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David. 2 ALEPH. Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, narrábo ómnia mirabília tua. 3 Lætábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altíssime. 4 BETH. Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, infirmántur et péreunt a fácie tua. 5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam. 6 GHIMEL. Increpásti gentes, perdidísti ímpium; nomen eórum delésti in ætérnum et in saéculum saéculi. 7 Inimíci defecérunt, solitúdines sempitérnæ factæ sunt; et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. 8 HE. Dóminus autem in ætérnum sedébit, parávit in iudícium thronum suum; 9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, iudicábit pópulos in æquitáte. 10 VAU. Et erit Dóminus refúgium opprésso, refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne. 11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine. 12 ZAIN. Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; annuntiáte inter gentes stúdia eius. 13 Quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum, non est oblítus clamórem páuperum. 14 HETH. Miserére mei, Dómine; vide afflictiónem meam de inimícis meis, qui exáltas me de portis mortis, 15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, exsúltem in salutári tuo. 16 TETH. Infíxæ sunt gentes in fóvea, quam fecérunt; in láqueo isto, quem abscondérunt, comprehénsus est pes eórum. 17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. 18 IOD. Converténtur peccatóres in inférnum, omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum. 19 CAPH. Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. 20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; iudicéntur gentes in conspéctu tuo. 21 Constítue, Dómine, terrórem super eos; sciant gentes quóniam hómines sunt. PSALMUS 10 (Vg 9, 22-39) 1 LAMED. Ut quid, Dómine, stas a longe, abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne? 2 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; comprehendántur in consíliis, quæ cógitant. 3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, et avárus sibi benedícit. 4 NUN. Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: “ Non requíret; non est Deus ”. 5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; prosperántur viæ illíus in omni témpore. Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; omnes inimícos suos aspernátur. 6 Dixit enim in corde suo: “ Non movébor; in generatiónem et generatiónem ero sine malo ”. 7 PHE. Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, sub lingua eius labor et nequítia. 8 Sedet in insídiis ad vicos, in occúltis intérficit innocéntem. 9 SADE. Oculi eius in páuperem respíciunt; insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua. Insidiátur, ut rápiat páuperem; rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum. 10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt in fortitúdine brachiórum eius. 11 Dixit enim in corde suo: “ Oblítus est Deus; avértit fáciem suam, non vidébit in finem ”. - 12 COPH. Exsúrge, Dómine Deus, exálta manum tuam, ne obliviscáris páuperum. 13 Propter quid spernit ímpius Deum? Dixit enim in corde suo: “ Non requíres ”. 14 RES. Vidísti: tu labórem et dolórem consíderas, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelíctus est pauper, órphano tu factus es adiútor. 15 SIN. Cóntere bráchium peccatóris et malígni; quæres peccátum illíus et non invénies. 16 Dóminus rex in ætérnum et in saéculum saéculi: periérunt gentes de terra illíus. 17 TAU. Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam 18 iudicáre pupíllo et húmili, ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra. organist, Gregorian chant, organ accompaniments, Gregorian accompaniment, Free Sacred music PDF scores, Free Gregorian Chant recordings,