1481 Salve Sancta Parens Convent

Download Here
Description: Salve Sancta Parens Convent Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum et in via peccatórum non stetit et in convéntu derisórum non sedit, 2 sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte. 3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dabit in témpore suo; et fólium eius non défluet, et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. 4 Non síc impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem próicit ventus. 5 Ideo non consúrgent ímpii in iudício, neque peccatóres in concílio iustórum. 6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, et iter impiórum períbit. PSALMUS 2 1 Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? 2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus christum eius: 3 “ Dirumpámus víncula eórum et proiciámus a nobis iugum ipsórum! ”. 4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, Dóminus subsannábit eos. 5 Tunc loquétur ad eos in ira sua et in furóre suo conturbábit eos: 6 “ Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ”. 7 Prædicábo decrétum eius. Dóminus dixit ad me: “ Filius meus es tu; ego hódie génui te. 8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ. 9 Reges eos in virga férrea et tamquam vas fíguli confrínges eos ”. 10 Et nunc, reges, intellégite; erudímini, qui iudicátis terram. 11 Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei cum tremóre. 12 Apprehéndite disciplínam, ne quándo irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beáti omnes, qui confídunt in eo. PSALMUS 3 1 PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom. 2 Domine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? Multi insúrgunt advérsum me, 3 multi dicunt ánimæ meæ: “ Non est salus ipsi in Deo ”. 4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, glória mea et exáltans caput meum. 5 Voce mea ad Dóminum clamávi, et exaudívit me de monte sancto suo. 6 Ego obdormívi et soporátus sum, exsurréxi, quia Dóminus suscépit me. 7 Non timébo mília pópuli circumdántis me. Exsúrge, Dómine salvum me fac, Deus meus; 8 quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, dentes peccatórum contrivísti. 9 Dómini est salus, et super pópulum tuum benedíctio tua. PSALMUS 4 1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David. 2 Cum invocárem, exaudívit me Deus iustítiæ meæ. In tribulatióne dilatásti mihi; miserére mei et exáudi oratiónem meam. 3 Filii hóminum, úsquequo gravi corde? Ut quid dilígitis vanitátem et quaéritis mendácium? 4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum; Dóminus exáudiet, cum clamávero ad eum. 5 Irascímini et nolíte peccáre; loquímini in córdibus vestris, in cubílibus vestris et conquiéscite. 6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ et speráte in Dómino. 7 Multi dicunt: “ Quis osténdit nobis bona? ”. Leva in signum super nos lumen vultus tui, Dómine! 8 Maiórem dedísti lætítiam in corde meo, quam cum multiplicántur fruméntum et vinum eórum. 9 In pace in idípsum dórmiam et requiéscam, quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe constituísti me. PSALMUS 5 1 Magistro chori. Ad tibias. PSALMUS. David. 2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; intéllege gémitum meum. 3 Inténde voci clamóris mei, rex meus et Deus meus. 4 Quóniam ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam; mane astábo tibi et exspectábo. 5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; neque habitábit iuxta te malígnus, 6 neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. 7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, perdes omnes, qui loquúntur mendácium; virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus. 8 Ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ introíbo in domum tuam; adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. 9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, dírige in conspéctu meo viam tuam. 10 Quóniam non est in ore eórum véritas, cor eórum fóvea; sepúlcrum patens est guttur eórum, mólliunt linguas suas. 11 Iúdica illos, Deus; décidant a cogitatiónibus suis; secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, quóniam irritavérunt te, Dómine. 12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, in ætérnum exsúltent. Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, qui díligunt nomen tuum; 13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum. PSALMUS 6 1 Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David. 2 Domine, ne in furóre tuo árguas me neque in ira tua corrípias me. 3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea. 4 Et ánima mea turbáta est valde, sed tu, Dómine, úsquequo? 5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; salvum me fac propter misericórdiam tuam. 6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui; in inférno autem quis confitébitur tibi? 7 Laborávi in gémitu meo, lavábam per síngulas noctes lectum meum; lácrimis meis stratum meum rigábam. 8 Turbátus est a mæróre óculus meus, inveterávi inter omnes inimícos meos. 9 Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem, Quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei. 10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, Dóminus oratiónem meam suscépit. 11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; convertántur et erubéscant valde velóciter. PSALMUS 7 1 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam. 2 Domine Deus meus, in te sperávi; salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me et líbera me, 3 ne quándo rápiat ut leo ánimam meam discérpens, dum non est qui salvum fáciat. 4 Do1mine Deus meus, si feci istud, si est iníquitas in mánibus meis, 5 si réddidi retribuénti mihi mala et exspoliávi inimícum meum dimíttens inánem, 6 persequátur inimícus ánimam meam et comprehéndat et concúlcet in terra vitam meam et glóriam meam in púlverem dedúcat. 7 Exsúrge, Dómine, in ira tua et exaltáre contra indignatiónem inimicórum méorum et exsúrge, Deus meus, in iudício, quod mandásti. 8 Et synagóga populórum circúmdabit te, et super hanc in altum regrédere: 9 Dóminus iúdicat pópulos. Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam et secúndum innocéntiam meam, quæ est in me. 10 Consumátur nequítia peccatórum; et iustum confírma: scrutans corda et renes Deus iustus. 11 Adiutórium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde. 12 Deus iudex iustus, fortis, iráscens per síngulos dies. 13 Nonne íterum gládium suum exácuit, arcum suum teténdit et parávit illum? 14 Et parávit sibi vasa mortis, sagíttas suas ardéntes effécit. 15 Ecce partúriit iniustítiam, concépit dolórem et péperit iniquitátem; 16 lacum apéruit et effódit eum et íncidit in fóveam, quam fecit. 17 Convertétur dolor eius in caput eius, et in vérticem ipsíus iníquitas eius descéndet. 18 Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius et psallam nómini Dómini Altíssimi. PSALMUS 8 1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David. 2 Domine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra, quóniam eleváta est magnificéntia tua super cælos. 3 Ex ore infántium et lactántium perfecísti laudem propter inimícos tuos, ut déstruas inimícum et ultórem. 4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, lunam et stellas, quæ tu fundásti, 5 quid est homo, quod memor es eius, aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? 6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum 7 et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. Omnia subiecísti sub pédibus eius: 8 oves et boves univérsas, ínsuper et pécora campi, 9 vólucres cæli et pisces maris, quæcúmque perámbulant sémitas maris. 10 Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!